- PALLENE
- PALLENEquae et Phlegra Herodoto, Patalene Ptolemaeo dititur; peninsul. Macedoniae ad sinum Thermaicum, cuius isthmus Pallensis Plinio l. 4. c. 10. dicitur, quae et penins. Cassandriae ab Eustath. nominatur. Pallenea a Val. Flacco. l. 2. v. 17. Virg. l. 4. Georg. v. 390. de Proteo:Hic nun cEmathiae portus, patriamque revisitPallenen. —— ——Hic Pallene, oppid. teste Pliniô l. 4. c. 10. et Stephano, Canistro, teste Sophian hodie, Nardo autem Tarcho, seu Tarso dictum, Cassandriae sinitimum. Vide Steph. in Παλλήνη. Cui Pallene Sitonis Clethique; (ut Egespippus ait) filia a se nomen dedit: gigantum bellô insigne fuit. Habet triangulam basim meridiei obversam. Theagenes aliter hanc historiam marrat: Pallene, inquit, quae veteri nomine Phlogra dicebatur, homines tenuerunt, quibus immanitas et superbia morum Gigantum nomen dedit; in hos proelium ineunte Hercule, fulmina de caelo visa sunt Ferri, donec se fugae commiserunt, magnâque victoriâ superati sunt: Unde rumor in vulgus belli contra Deos manavit, Mela l. 2. c. 2. Pallenem inter Thraciae loca recenset et soli tam patentis esse refert, ut quinque urbium sedes sit atque ager. Hinc Pallenaeos, Stat. l. 4. Sylv. Carm. 2. v. 56.Et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.Claudinn.Pallenaea Iovi mutavit flumina Cyclops.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.